- BASTARDUS
- BASTARDUSGraecobarb. μπαςτάρδος, Spurius, nothus, An a boes art; i. e. degeneris ingenii, ut Cuiacins: an a beste aerd, i. e. optima indoles, per antiphrasin: an a baste, i. e. abiectus, et aerd, natura: An tandem a Graeco βαςταρὶς, i. e. meretrix? Sed Germanicum omnino videtur, et inde ad omnes Europae gentes delatom, ac bas ubique pene insimum significat, per transsationem, spurcom, impurum, abiectum: Start Saxonice ortum vel editum: perinde Bastart, impure editum. Sic Anglis Upstart, homo novus, et subito exortus. Priscos Septentrionales populos eriam spurios in luccessionem admisisie legimus: nec illius tituli gloriosum Angliae subactorem Wilhelmum Normannum pudisse videtur, qui epistolam ad Alanum, Britanniae minor. Comitem, sic orditur: Ego Willielmus, cognomentô Bastardus. Vide Spelmann. in Glossar. Archaeol. Sed et Burgundiae Ducum filii naturales olim sibi gloriae ducebant, Bastardos Burgundicos dici, hancque inscriptionem omnibus aliis titulis praeferemes, gentilitiis quoque armorum scutis inseri curabant, rali conditionis illam vocem esse, quae aeque honorem ac qualitatem Amecessorum posset conservare, Io. Christ. Sagittarius Corpusculo Historico-Herald.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.